Hľadaný výraz: Lk 22,54-71, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
54 Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe. 55 Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum. 56 Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: 57 “ Et hic cum illo erat! ”. At ille negavit eum dicens: 58 “ Mulier, non novi illum! ”. Et post pusillum alius videns eum dixit: “ Et tu de illis es! ”. Petrus vero ait: “ O homo, non sum! ”. 59 Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat dicens: “ Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est! ”. 60 Et ait Petrus: “ Homo, nescio quid dicis! ”. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”. 62 Et egressus foras flevit amare. 63 Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes; 64 et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “ Prophetiza: Quis est, qui te percussit? ”. 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum 67 dicentes: “ Si tu es Christus, dic nobis ”. Et ait illis: “ Si vobis dixero, non credetis; 68 si autem interrogavero, non respondebitis mihi. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”. 70 Dixerunt autem omnes: “ Tu ergo es Filius Dei? ”. Qui ait ad illos: “ Vos dicitis quia ego sum ”. 71 At illi dixerunt: “ Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore eius! ”.

1

mail   print   facebook   twitter